«
Book of Jubilees (Charles, 1913)
Jub(Char)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
[No book] [2]Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
[No book] [3]Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
[No book] [4]Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
[No book] [5]Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
[No book] [6]Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
[No book] [7]Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.
[No book] [8]Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
[No book] [9]Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
[No book] [10]De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
[No book] [11]Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
[No book] [12]Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
[No book] [13]Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
[No book] [14]Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
[No book] [15]Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium.
[No book] [16]Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
[No book] [17]Ad orentem vero Levitæ sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini.
[No book] [18]In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
[No book] [19]Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
[No book] [20]Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
[No book] [21]Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
[No book] [22]Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.
[No book] [23]Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
[No book] [24]Subaël autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.
[No book] [25]Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
[No book] [26]Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
[No book] [27]de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
[No book] [28]Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.
[No book] [29]Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
[No book] [30]Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
[No book] [31]Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
[No book] [32]fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
Author: Enoch the Prophet
Source: ccel.org
Source: unbound.biola.edu
Top