«
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]פולוס קריא ושׁליחא דישׁוע משׁיחא בצבינה דאלהא וסוסתנס אחא [1]Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
[2]לעדתא דאלהא דבקורנתוס קריא וקדישׁא דבישׁוע משׁיחא מקדשׁינ ולכלהונ אילינ דקרינ שׁמה דמרנ ישׁוע משׁיחא בכל אתר דילהונ ודילנ [2]ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
[3]טיבותא עמכונ ושׁלמא מנ אלהא אבונ ומנ מרנ ישׁוע משׁיחא [3]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[4]מודא אנא לאלהי בכלזבנ חלפיכונ על טיבותא דאלהא דאתיהבת לכונ בישׁוע משׁיחא [4]Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
[5]דבכל מדמ עתרתונ בה בכל מלא ובכל ידעתא [5]quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
[6]איכ דסהדותה דמשׁיחא אשׁתררת בכונ [6]Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
[7]דלא אתבצרתונ בחדא מנ מוהבתה אלא מסכינ אנתונ לגלינה דמרנ ישׁוע משׁיחא [7]ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
[8]דהו נשׁררכונ עדמא לאחריתא דדלא רשׁינ תהוונ ביומה דמרנ ישׁוע משׁיחא [8]qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
[9]מהימנ הו אלהא דבאידה אתקריתונ לשׁותפותא דברה ישׁוע משׁיחא מרנ [9]Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
[10]בעא אנא דינ מנכונ אחי בשׁמה דמרנ ישׁוע משׁיחא דתהוא חדא מלתא לכלכונ ולא נהוינ בכונ פלגותא אלא תהוונ גמירינ בחדא תרעיתא ובחד רעינא [10]Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
[11]שׁלחו לי גיר עליכונ אחי מנ בית כלאא דחרינא אית בינתכונ [11]Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
[12]הדא דינ אמר אנא דאית מנכונ דאמר אנא דפולוס אנא ואית דאמר אנא דאפלו אנא ואית דאמר אנא דכאפא אנא ואית דאמר אנא דמשׁיחא אנא [12]Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
[13]דלמא אתפלג לה משׁיחא או למא פולוס אזדקפ על אפיכונ או בשׁמה דפולוס עמדתונ [13]Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
[14]מודא אנא לאלהי דלאנשׁ מנכונ לא אעמדת אלא לכריספוס ולגאיוס [14]Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
[15]דלא אנשׁ נאמר דבשׁמי אעמדת [15]ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
[16]אעמדת דינ אפ לביתה דאסטפנא תוב דינ לא ידע אנא אנ לאנשׁ אחרינ אעמדת [16]Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
[17]לא גיר שׁדרני משׁיחא למעמדו אלא למסברו לא בחכמת מלא דלא נסתרק זקיפה דמשׁיחא [17]Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
[18]מלתא גיר דזקיפא לאבידא שׁטיותא הי לנ דינ לאילינ דחייננ חילא הי דאלהא [18]Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
[19]כתיב גיר דאובד חכמתא דחכימא ואגלוז תרעיתא דסכולתנא [19]Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
[20]איכא הו חכימא או איכא הו ספרא או איכא הו דרושׁא דעלמא הנא לא הא אשׁטיה אלהא חכמתה דעלמא הנא [20]Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
[21]מטל גיר דבחכמתה דאלהא לא ידע עלמא בחכמתא לאלהא צבא אלהא דבשׁטיותא דכרוזותא נחא לאילינ דמהימנינ [21]Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
[22]מטל דיהודיא אתותא שׁאלינ וארמיא חכמתא בעינ [22]Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
[23]חננ דינ מכרזיננ משׁיחא כד זקיפ תוקלתא ליהודיא ולארמיא שׁטיותא [23]nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
[24]להנונ דינ דקרינ יהודיא וארמיא משׁיחא חילא דאלהא וחכמתא דאלהא [24]ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
[25]מטל דשׁטיותה דאלהא חכימא הי מנ בנינשׁא וכריהותה דאלהא חילתניא הי מנ בני אנשׁא [25]quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
[26]חזו גיר אפ קריתכונ אחי דלא סגיאינ בכונ חכימא בבסר ולא סגיאינ בכונ חילתנא ולא סגיאינ בכונ בני טוהמא רבא [26]Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
[27]אלא גבא אלהא לסכלוהי דעלמא דנבהת לחכימא וגבא כריהוהי דעלמא דנבהת לחילתנא [27]sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
[28]וגבא לאילינ דבציר טוהמהונ בעלמא ולמסליא ולאילינ דלית אנונ דנבטל לאילינ דאיתיהונ [28]et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
[29]דלא נשׁתבהר כל בסר קדמוהי [29]ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
[30]אפ אנתונ דינ מנה אנתונ בישׁוע משׁיחא הו דהוא לנ חכמתא מנ אלהא וזדיקותא וקדישׁותא ופורקנא [30]Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
[31]איכ דכתיב דמנ דמשׁתבהר במריא נשׁתבהר [31]ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Source: unbound.biola.edu
Top