«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. [No book]
[2]Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. [No book]
[3]Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos: [No book]
[4]et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: [No book]
[5]ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. [No book]
[6]Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: [No book]
[7]sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, [No book]
[8]quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. [No book]
[9]Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: [No book]
[10]nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. [No book]
[11]Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. [No book]
[12]Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: [No book]
[13]quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. [No book]
[14]Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. [No book]
[15]Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. [No book]
[16]Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top