«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Barnabas
EpiBar
[1]Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, [No book]
[2]lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. [No book]
[3]Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? [No book]
[4]Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? [No book]
[5]ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit. [No book]
[6]Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. [No book]
[7]Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. [No book]
[8]Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. [No book]
[9]Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. [No book]
[10]Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. [No book]
[11]Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. [No book]
[12]Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, [No book]
[13]uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. [No book]
[14]Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. [No book]
[15]Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. [No book]
[16]Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? [No book]
[17]Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. [No book]
[18]Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. [No book]
[19]Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. [No book]
[20]Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. [No book]
[21]Nemo itaque glorietur in hominibus. [No book]
[22]Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: [No book]
[23]vos autem Christi: Christus autem Dei. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top