«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Muratorian Canon
Muratorian
[1]Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: [No book]
[2]ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. [No book]
[3]Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. [No book]
[4]In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. [No book]
[5]Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. [No book]
[6]Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. [No book]
[7]Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. [No book]
[8]Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. [No book]
[9]Hospitales invicem sine murmuratione. [No book]
[10]Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. [No book]
[11]Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. [No book]
[12]Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: [No book]
[13]sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. [No book]
[14]Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. [No book]
[15]Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. [No book]
[16]Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: [No book]
[17]quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? [No book]
[18]et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? [No book]
[19]Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com/text/muratorian.html
Top