«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Book of Jubilees (Charles, 1913)
Jub(Char)
[1]Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: [No book]
[2]et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: [No book]
[3]ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. [No book]
[4]Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. [No book]
[5]Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. [No book]
[6]Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: [No book]
[7]ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, [No book]
[8]quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. [No book]
[9]Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, [No book]
[10]nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? [No book]
[11]Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. [No book]
[12]Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: [No book]
[13]ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: ccel.org
Top