|
[1]De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. |
[No book] |
[2]Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. |
[No book] |
[3]Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, |
[No book] |
[4]ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: |
[No book] |
[5]non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: |
[No book] |
[6]et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. |
[No book] |
[7]Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. |
[No book] |
[8]Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. |
[No book] |
[9]De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. |
[No book] |
[10]Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, |
[No book] |
[11]et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: |
[No book] |
[12]et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. |
[No book] |
[13]Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. |
[No book] |
[14]Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. |
[No book] |
[15]Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. |
[No book] |
[16]Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. |
[No book] |
[17]Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. |
[No book] |
[18]Itaque consolamini invicem in verbis istis. |
[No book] |