«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Barnabas
EpiBar
[1]Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. [No book]
[2]Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est. [No book]
[3]Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: [No book]
[4]Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. [No book]
[5]Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus, [No book]
[6]iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo? [No book]
[7]Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. [No book]
[8]At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. [No book]
[9]Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? [No book]
[10]At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. [No book]
[11]Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. [No book]
[12]Venit ergo Jeroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis. [No book]
[13]Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: [No book]
[14]locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus. [No book]
[15]Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat. [No book]
[16]Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. [No book]
[17]Super filios autem Israël, qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. [No book]
[18]Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. [No book]
[19]Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top