«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit: [No book]
[2]aras autem, quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: [No book]
[3]et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. [No book]
[4]Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. [No book]
[5]Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. [No book]
[6]Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant. [No book]
[7]Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. [No book]
[8]Et decreverunt communi præcepto, et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. [No book]
[9]Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit. [No book]
[10]Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt. [No book]
[11]Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem. [No book]
[12]Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax, erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. [No book]
[13]Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. [No book]
[14]Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. [No book]
[15]Judæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. [No book]
[16]Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: [No book]
[17]multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. [No book]
[18]Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes. [No book]
[19]Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est. [No book]
[20]Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. [No book]
[21]Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. [No book]
[22]Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. [No book]
[23]Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. [No book]
[24]At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus. [No book]
[25]Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, [No book]
[26]ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. [No book]
[27]Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti resederunt. [No book]
[28]Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. [No book]
[29]Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes: [No book]
[30]ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant. [No book]
[31]Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. [No book]
[32]Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas. [No book]
[33]Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. [No book]
[34]At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. [No book]
[35]Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: [No book]
[36]sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. [No book]
[37]Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. [No book]
[38]Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top