2 Peter
2Pe
1
[1]Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi . [2]Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: [3]Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, [4]per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. [5]Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, [6]in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, [7]in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. [8]Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. [9]Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. [10]Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. [11]Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. [12]Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. [13]Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: [14]certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. [15]Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. [16]Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. [17]Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. [18]Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. [19]Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: [20]hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. [21]Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top