[1]Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
[2]Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
[3]Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
[4]Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
[5]Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
[6]Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
[7]Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
[8]Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
[9]Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
[10]et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
[11]quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
[12]de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
[13]Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
[14]et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quæcumque profectus est.
[15]Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
[16]Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:
[17]et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
[18]Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
|