|
[1]Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus: |
[No book] |
[2]prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. |
[No book] |
[3]Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, |
[No book] |
[4]et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. |
[No book] |
[5]Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. |
[No book] |
[6]Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. |
[No book] |
[7]Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. |
[No book] |
[8]In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. |
[No book] |
[9]Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: |
[No book] |
[10]Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. |
[No book] |
[11]Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. |
[No book] |
[12]Tychicum autem misi Ephesum. |
[No book] |
[13]Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. |
[No book] |
[14]Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: |
[No book] |
[15]quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. |
[No book] |
[16]In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. |
[No book] |
[17]Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. |
[No book] |
[18]Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
[No book] |
[19]Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. |
[No book] |
[20]Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. |
[No book] |
[21]Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. |
[No book] |
[22]Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen. |
[No book] |