|
[1]Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: |
[No book] |
[2]et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. |
[No book] |
[3]Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) |
[No book] |
[4]Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judæis et Græcis. |
[No book] |
[5]Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. |
[No book] |
[6]Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam. |
[No book] |
[7]Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. |
[No book] |
[8]Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. |
[No book] |
[9]Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: |
[No book] |
[10]propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. |
[No book] |
[11]Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. |
[No book] |
[12]Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, |
[No book] |
[13]dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. |
[No book] |
[14]Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judæi, recte vos sustinerem. |
[No book] |
[15]Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. |
[No book] |
[16]Et minavit eos a tribunali. |
[No book] |
[17]Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. |
[No book] |
[18]Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. |
[No book] |
[19]Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. |
[No book] |
[20]Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, |
[No book] |
[21]sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. |
[No book] |
[22]Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. |
[No book] |
[23]Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. |
[No book] |
[24]Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. |
[No book] |
[25]Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. |
[No book] |
[26]Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. |
[No book] |
[27]Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. |
[No book] |
[28]Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Jesum. |
[No book] |