[1]Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
[2]ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
[3]in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
[4]Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
[5]Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
[6]Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
[7]radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
[8]Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
[9]quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
[10]et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
[11]in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
[12]consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
[13]Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
[14]delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
[15]et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
[16]Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum:
[17]quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
[18]Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
[19]et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
[20]Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
[21]Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
[22]quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum:
[23]quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
|