|
[1]Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo. |
[No book] |
[2]Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, |
[No book] |
[3]ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi: |
[No book] |
[4]et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël: |
[No book] |
[5]educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. |
[No book] |
[6]In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. |
[No book] |
[7]Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. |
[No book] |
[8]Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. |
[No book] |
[9]Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. |
[No book] |
[10]Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te |
[No book] |
[11]juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. |
[No book] |
[12]Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël: |
[No book] |
[13]cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. |
[No book] |
[14]Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: |
[No book] |
[15]eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. |
[No book] |
[16]Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. |
[No book] |
[17]Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. |
[No book] |
[18]Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus, |
[No book] |
[19]et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. |
[No book] |
[20]Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. |
[No book] |