«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: [No book]
[2]mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, [No book]
[3]et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via. [No book]
[4]Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. [No book]
[5]Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. [No book]
[6]Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. [No book]
[7]Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. [No book]
[8]Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. [No book]
[9]Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, [No book]
[10]cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. [No book]
[11]Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. [No book]
[12]Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. [No book]
[13]Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc. [No book]
[14]Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. [No book]
[15]Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto. [No book]
[16]In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? [No book]
[17]Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. [No book]
[18]Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. [No book]
[19]Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. [No book]
[20]Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. [No book]
[21]Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. [No book]
[22]Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam: [No book]
[23]tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top