«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Reconstruction of Eberhard Nestle's Greek NT (1904)
Nestle
[1]Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: [No book]
[2]Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. [No book]
[3]Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. [No book]
[4]Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. [No book]
[5]Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. [No book]
[6]Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. [No book]
[7]Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere. [No book]
[8]Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. [No book]
[9]Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! [No book]
[10]Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. [No book]
[11]Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. [No book]
[12]Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. [No book]
[13]Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. [No book]
[14]Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. [No book]
[15]Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [No book]
[16]Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. [No book]
[17]Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. [No book]
[18]Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi. [No book]
[19]Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis? [No book]
[20]Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: [No book]
[21]Loquere domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent. [No book]
[22]Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: [No book]
[23]coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. [No book]
[24]Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. [No book]
[25]Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum: [No book]
[26]in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi: [No book]
[27]in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Eberhard Nestle (1851–1913)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top