[1]Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
[2]sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:
[3]ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
[4]At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
[5]ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
[6]Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
[7]Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
[8]Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
[9]Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
[10]Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
[11]Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
[12]Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
[13]Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
[14]non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
[15]Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
[16]Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
[17]Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
[18]Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
[19]Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
[20]vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
[21]Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
[22]Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
[23]Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
[24]quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:
[25]Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
[26]Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
[27]Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
[28]Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
[29]Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc.
[30]Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
[31]Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
|