|
[1]His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. |
[No book] |
[2]Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. |
[No book] |
[3]Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. |
[No book] |
[4]Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. |
[No book] |
[5]Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. |
[No book] |
[6]Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. |
[No book] |
[7]Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. |
[No book] |
[8]At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? |
[No book] |
[9]Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. |
[No book] |
[10]Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. |
[No book] |
[11]Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. |
[No book] |
[12]Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. |
[No book] |
[13]Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. |
[No book] |
[14]Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. |
[No book] |
[15]Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. |
[No book] |
[16]Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. |
[No book] |
[17]Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. |
[No book] |
[18]In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, |
[No book] |
[19]Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, |
[No book] |
[20]et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, |
[No book] |
[21]et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos. |
[No book] |