|
[1]Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. |
[No book] |
[2]Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. |
[No book] |
[3]Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. |
[No book] |
[4]Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, |
[No book] |
[5]et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: |
[No book] |
[6]sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ. |
[No book] |
[7]Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. |
[No book] |
[8]Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. |
[No book] |
[9]Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. |
[No book] |
[10]Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. |
[No book] |
[11]Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: |
[No book] |
[12]et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. |
[No book] |
[13]Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. |
[No book] |
[14]Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. |
[No book] |
[15]Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: |
[No book] |
[16]præcepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; |
[No book] |
[17]de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. |
[No book] |
[18]Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. |
[No book] |
[19]Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus. |
[No book] |
[20]Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. |
[No book] |
[21]Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. |
[No book] |
[22]Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. |
[No book] |
[23]Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. |
[No book] |
[24]Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. |
[No book] |
[25]Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. |
[No book] |