|
[1]Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. |
[No book] |
[2]Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. |
[No book] |
[3]Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. |
[No book] |
[4]Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: |
[No book] |
[5]dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. |
[No book] |
[6]Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, |
[No book] |
[7]dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? |
[No book] |
[8]Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. |
[No book] |
[9]Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. |
[No book] |
[10]Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. |
[No book] |
[11]Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. |
[No book] |
[12]Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. |
[No book] |
[13]Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. |
[No book] |
[14]Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. |
[No book] |
[15]Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: |
[No book] |
[16]Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: |
[No book] |
[17]benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, |
[No book] |
[18]et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. |
[No book] |
[19]Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. |
[No book] |
[20]His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: |
[No book] |
[21]Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, |
[No book] |
[22]et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, |
[No book] |
[23]ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. |
[No book] |
[24]Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. |
[No book] |