«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]ויהי כי זקן יצחק ותכהין עיניו מראת ויקרא את עשו בנו הגדל ויאמר אליו בני ויאמר אליו הנני [1]Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Cui respondit: Adsum.
[2]ויאמר הנה נא זקנתי לא ידעתי יום מותי [2]Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.
[3]ועתה שא נא כליך תליך וקשתך וצא השדה וצודה לי צידה [Q: ציד] [3]Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
[4]ועשה לי מטעמים כאשר אהבתי והביאה לי־ואכלה בעבור תברכך נפשי בטרם אמות [4]fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
[5]ורבקה שמעת־בדבר יצחק אל עשו בנו וילך עשו השדה לצוד ציד להביא [5]Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
[6]ורבקה אמרה אל יעקב בנה לאמר הנה שמעתי את אביך מדבר אל עשו אחיך לאמר [6]dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
[7]הביאה לי ציד ועשה לי מטעמים ואכלה ואברככה לפני יהוה לפני מותי [7]Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
[8]ועתה בני שמע בקלי־לאשר אני מצוה אתך [8]Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis:
[9]לך נא אל הצאן וקח לי משם שני גדיי עזים טבים ואעשה אתם מטעמים לאביך כאשר אהב [9]et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
[10]והבאת לאביך ואכל בעבר אשר יברכך לפני מותו [10]quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
[11]ויאמר יעקב אל רבקה אמו הן עשו אחי איש שער ואנכי איש חלק [11]Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
[12]אולי ימשני אבי והייתי בעיניו כמתעתע והבאתי עלי קללה ולא ברכה [12]si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
[13]ותאמר לו אמו עלי קללתך בני אך שמע בקלי ולך קח לי [13]Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
[14]וילך ויקח ויבא לאמו ותעש אמו מטעמים כאשר אהב אביו [14]Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
[15]ותקח רבקה את בגדי עשו בנה הגדל החמדת אשר אתה בבית ותלבש את יעקב בנה הקטן [15]Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
[16]ואת ערת גדיי העזים הלבישה על ידיו־ועל חלקת צואריו [16]pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit:
[17]ותתן את המטעמים ואת הלחם אשר עשתה ביד יעקב בנה [17]deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
[18]ויבא אל אביו ויאמר אבי ויאמר הנני מי אתה בני [18]Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi?
[19]ויאמר יעקב אל אביו אנכי עשו בכרך־עשיתי כאשר דברת אלי קום נא שבה ואכלה מצידי־בעבור תברכני נפשך [19]Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
[20]ויאמר יצחק אל בנו מה זה מהרת למצא בני ויאמר כי הקרה יהוה אלהיך לפני [20]Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
[21]ויאמר יצחק אל יעקב גשה נא ואמשך בני האתה זה בני עשו אם לא [21]Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
[22]ויגש יעקב אל יצחק אביו וימשהו ויאמר הקל קול יעקב והידים ידי עשו [22]Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
[23]ולא הכירו־כי היו ידיו כידי עשו אחיו שערת ויברכהו [23]Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
[24]ויאמר אתה זה בני עשו ויאמר אני [24]ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
[25]ויאמר הגשה לי ואכלה מציד בני־למען תברכך נפשי ויגש לו ויאכל ויבא לו יין וישת [25]At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
[26]ויאמר אליו יצחק אביו גשה נא ושקה לי בני [26]dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
[27]ויגש וישק לו וירח את ריח בגדיו ויברכהו ויאמר ראה ריח בני כריח שדה אשר ברכו יהוה [27]Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
[28]ויתן לך האלהים מטל השמים ומשמני הארץ־ורב דגן ותירש [28]Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
[29]יעבדוך עמים וישתחו [Q: וישתחוו] לך לאמים־הוה גביר לאחיך וישתחוו לך בני אמך ארריך ארור ומברכיך ברוך [29]Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
[30]ויהי כאשר כלה יצחק לברך את יעקב ויהי אך יצא יצא יעקב מאת פני יצחק אביו ועשו אחיו בא מצידו [30]Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
[31]ויעש גם הוא מטעמים ויבא לאביו ויאמר לאביו יקם אבי ויאכל מציד בנו־בעבר תברכני נפשך [31]coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
[32]ויאמר לו יצחק אביו מי אתה ויאמר אני בנך בכרך עשו [32]Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
[33]ויחרד יצחק חרדה גדלה עד מאד ויאמר מי אפוא הוא הצד ציד ויבא לי ואכל מכל בטרם תבוא ואברכהו גם ברוך יהיה [33]Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
[34]כשמע עשו את דברי אביו ויצעק צעקה גדלה ומרה עד מאד ויאמר לאביו ברכני גם אני אבי [34]Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
[35]ויאמר בא אחיך במרמה ויקח ברכתך [35]Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
[36]ויאמר הכי קרא שמו יעקב ויעקבני זה פעמים־את בכרתי לקח והנה עתה לקח ברכתי ויאמר הלא אצלת לי ברכה [36]At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
[37]ויען יצחק ויאמר לעשו הן גביר שמתיו לך ואת כל אחיו נתתי לו לעבדים ודגן ותירש סמכתיו ולכה אפוא מה אעשה בני [37]Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam?
[38]ויאמר עשו אל אביו הברכה אחת הוא לך אבי־ברכני גם אני אבי וישא עשו קלו ויבך [38]Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
[39]ויען יצחק אביו ויאמר אליו הנה משמני הארץ יהיה מושבך ומטל השמים מעל [39]motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,
[40]ועל חרבך תחיה ואת אחיך תעבד והיה כאשר תריד ופרקת עלו מעל צוארך [40]erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
[41]וישטם עשו את יעקב על הברכה אשר ברכו אביו ויאמר עשו בלבו יקרבו ימי אבל אבי ואהרגה את יעקב אחי [41]Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
[42]ויגד לרבקה את דברי עשו בנה הגדל ותשלח ותקרא ליעקב בנה הקטן ותאמר אליו הנה עשו אחיך מתנחם לך להרגך [42]Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
[43]ועתה בני שמע בקלי וקום ברח לך אל לבן אחי חרנה [43]Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
[44]וישבת עמו ימים אחדים־עד אשר תשוב חמת אחיך [44]habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
[45]עד שוב אף אחיך ממך ושכח את אשר עשית לו ושלחתי ולקחתיך משם למה אשכל גם שניכם יום אחד [45]et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc: cur utroque orbabor filio in uno die?
[46]ותאמר רבקה אל יצחק קצתי בחיי מפני בנות חת אם לקח יעקב אשה מבנות חת כאלה מבנות הארץ־למה לי חיים [46]Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top