|
[1]Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. |
[No book] |
[2]Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. |
[No book] |
[3]Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. |
[No book] |
[4]Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. |
[No book] |
[5]Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. |
[No book] |
[6]Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. |
[No book] |
[7]Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. |
[No book] |
[8]Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. |
[No book] |
[9]Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei |
[No book] |
[10]dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, |
[No book] |
[11]dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, |
[No book] |
[12]terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. |
[No book] |
[13]Et recessit ab eo. |
[No book] |
[14]Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: |
[No book] |
[15]vocansque nomen loci illius Bethel. |
[No book] |
[16]Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, |
[No book] |
[17]ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. |
[No book] |
[18]Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. |
[No book] |
[19]Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. |
[No book] |
[20]Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. |
[No book] |
[21]Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis. |
[No book] |
[22]Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. |
[No book] |
[23]Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. |
[No book] |
[24]Filii Rachel: Joseph et Benjamin. |
[No book] |
[25]Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali. |
[No book] |
[26]Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. |
[No book] |
[27]Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. |
[No book] |
[28]Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. |
[No book] |
[29]Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui. |
[No book] |