|
[1]Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: |
[No book] |
[2]qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. |
[No book] |
[3]Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. |
[No book] |
[4]Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. |
[No book] |
[5]Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: |
[No book] |
[6]Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. |
[No book] |
[7]Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, |
[No book] |
[8]nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, |
[No book] |
[9]ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea |
[No book] |
[10]quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, |
[No book] |
[11]sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. |
[No book] |
[12]Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: |
[No book] |
[13]sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. |
[No book] |
[14]Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. |
[No book] |
[15]Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. |
[No book] |
[16]Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. |
[No book] |
[17]Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? |
[No book] |
[18]Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? |
[No book] |
[19]Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. |
[No book] |