«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Shem Tob's Hebrew Matthew (1400)
ShemTob
[1]Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, [No book]
[2]baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. [No book]
[3]Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. [No book]
[4]Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, [No book]
[5]gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, [No book]
[6]et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. [No book]
[7]Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: [No book]
[8]proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. [No book]
[9]Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. [No book]
[10]Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. [No book]
[11]Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: [No book]
[12]ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. [No book]
[13]Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, [No book]
[14]dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. [No book]
[15]Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. [No book]
[16]Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. [No book]
[17]In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: [No book]
[18]ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, [No book]
[19]quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, [No book]
[20]ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Shem-Tob ben Isaac Ibn Shaprut (14th century)

See information...
Top