«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. [No book]
[2]Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël. [No book]
[3]Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum. [No book]
[4]Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. [No book]
[5]Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? [No book]
[6]Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. [No book]
[7]Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. [No book]
[8]Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. [No book]
[9]Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus. [No book]
[10]Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. [No book]
[11]Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum. [No book]
[12]Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. [No book]
[13]Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. [No book]
[14]Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top