«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Shem Tob's Hebrew Matthew (1400)
ShemTob
[1]Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. [No book]
[2]Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. [No book]
[3]Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. [No book]
[4]Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? [No book]
[5]Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. [No book]
[6]Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. [No book]
[7]Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. [No book]
[8]Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? [No book]
[9]In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. [No book]
[10]Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. [No book]
[11]Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! [No book]
[12]Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. [No book]
[13]Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. [No book]
[14]Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. [No book]
[15]Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. [No book]
[16]Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. [No book]
[17]Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. [No book]
[18]Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! [No book]
[19]qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! [No book]
[20]Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum ! [No book]
[21]Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. [No book]
[22]Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem ! [No book]
[23]qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! [No book]
[24]Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. [No book]
[25]Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [No book]
[26]Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. [No book]
[27]Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. [No book]
[28]Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. [No book]
[29]Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. [No book]
[30]Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Shem-Tob ben Isaac Ibn Shaprut (14th century)

See information...
Top