«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. [No book]
[2]Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. [No book]
[3]Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. [No book]
[4]Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. [No book]
[5]Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. [No book]
[6]Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. [No book]
[7]Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. [No book]
[8]Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. [No book]
[9]Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: [No book]
[10]Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. [No book]
[11]Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet. [No book]
[12]Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [No book]
[13]Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. [No book]
[14]Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. [No book]
[15]Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. [No book]
[16]Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati. [No book]
[17]Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [No book]
[18]Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. [No book]
[19]In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet. [No book]
[20]Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam. [No book]
[21]In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top