|
[1]Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. |
[No book] |
[2]In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. |
[No book] |
[3]Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. |
[No book] |
[4]Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. |
[No book] |
[5]Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! |
[No book] |
[6]Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. |
[No book] |
[7]Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana: |
[No book] |
[8]linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. |
[No book] |
[9]In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. |
[No book] |
[10]Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. |
[No book] |
[11]Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? |
[No book] |
[12]Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. |
[No book] |
[13]Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. |
[No book] |
[14]Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: |
[No book] |
[15]non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. |
[No book] |
[16]Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. |
[No book] |
[17]Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. |
[No book] |
[18]Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. |
[No book] |