|
[1]Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? |
[No book] |
[2]Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. |
[No book] |
[3]Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. |
[No book] |
[4]Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. |
[No book] |
[5]Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum. |
[No book] |
[6]Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum. |
[No book] |
[7]Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. |
[No book] |
[8]Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. |
[No book] |
[9]Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. |
[No book] |
[10]Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: |
[No book] |
[11]atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. |
[No book] |
[12]Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. |
[No book] |
[13]Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. |
[No book] |
[14]Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes? |
[No book] |
[15]At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. |
[No book] |
[16]Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. |
[No book] |
[17]Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. |
[No book] |
[18]Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. |
[No book] |
[19]Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. |
[No book] |
[20]Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. |
[No book] |
[21]Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. |
[No book] |
[22]Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. |
[No book] |
[23]Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur, |
[No book] |
[24]viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. |
[No book] |
[25]Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. |
[No book] |
[26]Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: quæ ita appellatur usque in præsentem diem. |
[No book] |
[27]Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. |
[No book] |
[28]Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. |
[No book] |
[29]Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. |
[No book] |
[30]Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. |
[No book] |
[31]Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: |
[No book] |
[32]habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. |
[No book] |
[33]Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. |
[No book] |
[34]Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: |
[No book] |
[35]habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. |
[No book] |
[36]Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. |
[No book] |