«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: [No book]
[2]Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. [No book]
[3]Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. [No book]
[4]Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, [No book]
[5]quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. [No book]
[6]Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, [No book]
[7]quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? [No book]
[8]Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. [No book]
[9]Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. [No book]
[10]Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. [No book]
[11]Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. [No book]
[12]Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. [No book]
[13]Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. [No book]
[14]Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. [No book]
[15]Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. [No book]
[16]Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. [No book]
[17](Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) [No book]
[18]Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. [No book]
[19]Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. [No book]
[20]Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. [No book]
[21]Non remansit de cibo ejus: et propterea nihil permanebit de bonis ejus. [No book]
[22]Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. [No book]
[23]Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum ! [No book]
[24]Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. [No book]
[25]Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. [No book]
[26]Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. [No book]
[27]Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. [No book]
[28]Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. [No book]
[29]Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top