[1]Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate:
[2]et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
[3]Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
[4]Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
[5]quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
[6]Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
[7]et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
[8]Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
[9]Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
[10]Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
[11]Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
[12]Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
[13]Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.
[14]Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
[15]Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
[16]Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
[17]Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.
[18]Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
[19]et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
[20]Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
[21]quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
[22]Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
[23]Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
[24]Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
[25]Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
[26]Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?
[27]Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
[28]Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
[29]Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.
[30]Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
[31]scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
[32]A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.
[33]Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
[34]Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
[35]Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
[36]Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
[37]Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
[38]At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
[39]Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
[40]Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
[41]Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
|