«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: [No book]
[2]et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth: [No book]
[3]et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno: [No book]
[4]possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim. [No book]
[5]Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. [No book]
[6]Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. [No book]
[7]Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. [No book]
[8]De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. [No book]
[9]Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. [No book]
[10]Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top