«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Ignatius
Ignatius
   
Leviticus
Lev
1
[1]Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: [No book]
[2]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, [No book]
[3]si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: [No book]
[4]ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. [No book]
[5]Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: [No book]
[6]detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. [No book]
[7]Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: [No book]
[8]et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, [No book]
[9]intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. [No book]
[10]Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: [No book]
[11]immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: [No book]
[12]dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: [No book]
[13]intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. [No book]
[14]Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, [No book]
[15]offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: [No book]
[16]vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, [No book]
[17]confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top