«
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [2]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
[No book] [3]Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
[No book] [4]Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
[No book] [5]Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
[No book] [6]et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
[No book] [7]Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
[No book] [8]sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
[No book] [9]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [10]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:
[No book] [11]qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
[No book] [12]Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
[No book] [13]Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
[No book] [14]Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
[No book] [15]Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
[No book] [16]usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
[No book] [17]ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
[No book] [18]Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
[No book] [19]Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
[No book] [20]Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
[No book] [21]Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
[No book] [22]Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
[No book] [23]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [24]Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
[No book] [25]omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
[No book] [26]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [27]Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
[No book] [28]Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
[No book] [29]Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
[No book] [30]et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
[No book] [31]Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
[No book] [32]Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
[No book] [33]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [34]Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
[No book] [35]Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
[No book] [36]Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
[No book] [37]Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei:
[No book] [38]exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
[No book] [39]A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
[No book] [40]Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
[No book] [41]Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
[No book] [42]et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
[No book] [43]ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
[No book] [44]Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top