[1]Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: [2]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. [3]Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: [4]septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. [5]Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: [6]sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: [7]jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. [8]Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: [9]et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. [10]Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: [11]quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, [12]ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis. [13]Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. [14]Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, [15]et juxta supputationem frugum vendet tibi. [16]Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. [17]Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. [18]Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, [19]et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. [20]Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? [21]dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: [22]seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. [23]Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: [24]unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. [25]Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. [26]Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, [27]computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. [28]Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. [29]Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. [30]Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. [31]Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. [32]Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi: [33]si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. [34]Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. [35]Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, [36]ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. [37]Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. [38]Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. [39]Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, [40]sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te, [41]et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. [42]Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: [43]ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. [44]Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: [45]et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: [46]et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. [47]Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: [48]post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, [49]et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, [50]supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. [51]Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: [52]si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, [53]quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. [54]Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. [55]Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top