[1]Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [2]Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, [3]sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, [4]convicta delicti, [5]reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. [6]Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: [7]qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. [8]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [9]Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. [10]Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, [11]spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. [12]Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. [13]Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. [14]Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. [15]Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: [16]reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. [17]Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. [18]Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. [19]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [20]Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: [21]quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino [22]sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. [23]Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. [24]Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: [25]Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. [26]Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. [27]Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. [28]Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. [29]Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. [30]Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top