«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [1]וידבר יהוה אל משה לאמר
[2]Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, [2]צו את אהרן ואת בניו לאמר זאת תורת העלה הוא העלה על מוקדה על המזבח כל הלילה עד הבקר ואש המזבח תוקד בו
[3]sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, [3]ולבש הכהן מדו בד ומכנסי בד ילבש על בשרו והרים את הדשן אשר תאכל האש את העלה על המזבח ושמו אצל המזבח
[4]convicta delicti, [4]ופשט את בגדיו ולבש בגדים אחרים והוציא את הדשן אל מחוץ למחנה אל מקום טהור
[5]reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. [5]והאש על המזבח תוקד בו לא תכבה ובער עליה הכהן עצים בבקר בבקר וערך עליה העלה והקטיר עליה חלבי השלמים
[6]Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: [6]אש תמיד תוקד על המזבח־לא תכבה
[7]qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit. [7]וזאת תורת המנחה הקרב אתה בני אהרן לפני יהוה אל פני המזבח
[8]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [8]והרים ממנו בקמצו מסלת המנחה ומשמנה ואת כל הלבנה אשר על המנחה והקטיר המזבח ריח ניחח אזכרתה־ליהוה
[9]Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. [9]והנותרת ממנה יאכלו אהרן ובניו מצות תאכל במקום קדש בחצר אהל מועד יאכלוה
[10]Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, [10]לא תאפה חמץ חלקם נתתי אתה מאשי קדש קדשים הוא כחטאת וכאשם
[11]spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. [11]כל זכר בבני אהרן יאכלנה־חק עולם לדרתיכם מאשי יהוה כל אשר יגע בהם יקדש
[12]Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. [12]וידבר יהוה אל משה לאמר
[13]Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. [13]זה קרבן אהרן ובניו אשר יקריבו ליהוה ביום המשח אתו־עשירת האפה סלת מנחה תמיד מחציתה בבקר ומחציתה בערב
[14]Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. [14]על מחבת בשמן תעשה־מרבכת תביאנה תפיני מנחת פתים תקריב ריח ניחח ליהוה
[15]Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: [15]והכהן המשיח תחתיו מבניו יעשה אתה חק עולם ליהוה כליל תקטר
[16]reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. [16]וכל מנחת כהן כליל תהיה לא תאכל
[17]Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. [17]וידבר יהוה אל משה לאמר
[18]Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. [18]דבר אל אהרן ואל בניו לאמר זאת תורת החטאת במקום אשר תשחט העלה תשחט החטאת לפני יהוה־קדש קדשים הוא
[19]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [19]הכהן המחטא אתה יאכלנה במקום קדש תאכל בחצר אהל מועד
[20]Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: [20]כל אשר יגע בבשרה יקדש ואשר יזה מדמה על הבגד־אשר יזה עליה תכבס במקום קדש
[21]quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino [21]וכלי חרש אשר תבשל בו ישבר ואם בכלי נחשת בשלה ומרק ושטף במים
[22]sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. [22]כל זכר בכהנים יאכל אתה קדש קדשים הוא
[23]Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. [23]וכל חטאת אשר יובא מדמה אל אהל מועד לכפר בקדש־לא תאכל באש תשרף
[24]Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 24[No verse]
[25]Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 25[No verse]
[26]Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 26[No verse]
[27]Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. 27[No verse]
[28]Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 28[No verse]
[29]Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. 29[No verse]
[30]Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. 30[No verse]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top