|
[1]Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. |

[2]Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: |

[3]et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. |

[4]Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, |

[5]ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. |

[6]Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. |

[7]Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. |

[8]Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. |

[9]Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. |

[10]Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: |

[11]quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. |

[12]Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. |

[13]Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium: |

[14]Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. |

[15]Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. |

[16]Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. |

[17]Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. |

[18]Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. |

[19]Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. |

[20]Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. |

[21]Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. |

[22]Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, |

[23]sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: |

[24]et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. |

[25]Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. |

[26]Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. |

[27]Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |

[28]et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: |

[29]Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: |

[30]quia viderunt oculi mei salutare tuum, |

[31]quod parasti ante faciem omnium populorum: |

[32]lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. |

[33]Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. |

[34]Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: |

[35]et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. |

[36]Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. |

[37]Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. |

[38]Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. |

[39]Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. |

[40]Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. |

[41]Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. |

[42]Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, |

[43]consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. |

[44]Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. |

[45]Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. |

[46]Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. |

[47]Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. |

[48]Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. |

[49]Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? |

[50]Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. |

[51]Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. |

[52]Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. |