«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [No book]
[2]Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. [No book]
[3]Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: [No book]
[4]ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. [No book]
[5]Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. [No book]
[6]Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. [No book]
[7]Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, [No book]
[8]sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. [No book]
[9]Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. [No book]
[10]Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. [No book]
[11]Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. [No book]
[12]Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. [No book]
[13]Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top