«
Reconstruction of Beza's Greek Textus-Receptus NT (1598)
Beza GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
[No book] [2]quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
[No book] [3]Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus,
[No book] [4]ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
[No book] [5]Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
[No book] [6]Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
[No book] [7]Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
[No book] [8]ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël:
[No book] [9]et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
[No book] [10]Dixitque Dominus ad Moysen:
[No book] [11]Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
[No book] [12]Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
[No book] [13]et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
[No book] [14]Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
[No book] [15]Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
[No book] [16]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [17]Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos:
[No book] [18]quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
Author: Theodore Beza (1519–1605)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top