|
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[2]Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: |
[No book] |
[3]tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. |
[No book] |
[4]Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. |
[No book] |
[5]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[6]Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, |
[No book] |
[7]confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. |
[No book] |
[8]Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. |
[No book] |
[9]Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: |
[No book] |
[10]et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. |
[No book] |
[11]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[12]Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens |
[No book] |
[13]dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: |
[No book] |
[14]si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: |
[No book] |
[15]adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. |
[No book] |
[16]Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, |
[No book] |
[17]assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. |
[No book] |
[18]Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. |
[No book] |
[19]Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. |
[No book] |
[20]Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: |
[No book] |
[21]his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. |
[No book] |
[22]Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. |
[No book] |
[23]Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, |
[No book] |
[24]et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, |
[No book] |
[25]tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: |
[No book] |
[26]pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. |
[No book] |
[27]Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. |
[No book] |
[28]Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. |
[No book] |
[29]Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, |
[No book] |
[30]maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt: |
[No book] |
[31]maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. |
[No book] |