[1]Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.[2]In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.[3]Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.[4]Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.[5]Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.[6]Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.[7]Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.[8]Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.[9]Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.[10]Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.[11]Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.[12]Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.[13]Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.[14]Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.[15]Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.[16]In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.[17]Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.[18]Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.[19]Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.[20]Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.[21]Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.[22]Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.[23]Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.[24]Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.[25]Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.[26]Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.[27]Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.