|
[1]Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; |
[No book] |
[2]illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. |
[No book] |
[3]Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. |
[No book] |
[4]Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. |
[No book] |
[5]Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. |
[No book] |
[6]Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. |
[No book] |
[7]Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, |
[No book] |
[8]parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. |
[No book] |
[9]Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? |
[No book] |
[10]Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; |
[No book] |
[11]et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. |
[No book] |
[12]Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso; |
[No book] |
[13]annuit oculis, terit pede, digito loquitur, |
[No book] |
[14]pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. |
[No book] |
[15]Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. |
[No book] |
[16]Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: |
[No book] |
[17]oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, |
[No book] |
[18]cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, |
[No book] |
[19]proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. |
[No book] |
[20]Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. |
[No book] |
[21]Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. |
[No book] |
[22]Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. |
[No book] |
[23]Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ; |
[No book] |
[24]ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. |
[No book] |
[25]Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: |
[No book] |
[26]pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
[No book] |
[27]Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? |
[No book] |
[28]aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? |
[No book] |
[29]Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. |
[No book] |
[30]Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam; |
[No book] |
[31]deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. |
[No book] |
[32]Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; |
[No book] |
[33]turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: |
[No book] |
[34]quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ; |
[No book] |
[35]nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. |
[No book] |