«
Nestle-Aland Greek NT (1993)
N/A GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
[No book] [2]Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
[No book] [3]Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
[No book] [4]Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
[No book] [5]Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
[No book] [6]Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
[No book] [7]Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
[No book] [8]Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
[No book] [9]Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
[No book] [10]Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
[No book] [11]Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
[No book] [12]Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
[No book] [13]Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
[No book] [14]sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
[No book] [15]ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
[No book] [16]qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:
[No book] [17]Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
[No book] [18]Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
Author: Eberhard Nestle (1851–1913), Kurt Aland (1915–1994), Barbara Aland (b. 1937), et al.
Source: sacred-texts.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top