|
[1]Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. |
[No book] |
[2]Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. |
[No book] |
[3]Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. |
[No book] |
[4]Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
[No book] |
[5]Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. |
[No book] |
[6]A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. |
[No book] |
[7]Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. |
[No book] |
[8]Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
[No book] |
[9]Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: |
[No book] |
[10]quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam; |
[No book] |
[11]a facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me. |
[No book] |
[12]Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. |
[No book] |
[13]Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. |
[No book] |
[14]Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus; |
[No book] |
[15]quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. |
[No book] |
[16]Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam; |
[No book] |
[17]quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. |
[No book] |
[18]Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. |
[No book] |
[19]Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. |
[No book] |
[20]Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit; |
[No book] |
[21]ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum; |
[No book] |
[22]ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem, |
[No book] |
[23]in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. |
[No book] |
[24]Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: |
[No book] |
[25]ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. |
[No book] |
[26]Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. |
[No book] |
[27]Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; |
[No book] |
[28]tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
[No book] |
[29]Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in sæculum dirigetur. |
[No book] |