«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Cornelius Tacitus
Tacitus
[1]Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. [No book]
[2]Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, [No book]
[3]a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. [No book]
[4]Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. [No book]
[5]Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. [No book]
[6]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; [No book]
[7]et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. [No book]
[8]Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. [No book]
[9]Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. [No book]
[10]Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos, in mendicitate et ferro. [No book]
[11]Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. [No book]
[12]Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. [No book]
[13]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. [No book]
[14]Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. [No book]
[15]Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. [No book]
[16]Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. [No book]
[17]Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt. [No book]
[18]Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. [No book]
[19]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. [No book]
[20]Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. [No book]
[21]Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. [No book]
[22]Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. [No book]
[23]Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, [No book]
[24]ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. [No book]
[25]Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. [No book]
[26]Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. [No book]
[27]Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est. [No book]
[28]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. [No book]
[29]Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. [No book]
[30]Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. [No book]
[31]Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. [No book]
[32]Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. [No book]
[33]Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; [No book]
[34]terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. [No book]
[35]Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. [No book]
[36]Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis; [No book]
[37]et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. [No book]
[38]Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. [No book]
[39]Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. [No book]
[40]Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via. [No book]
[41]Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. [No book]
[42]Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. [No book]
[43]Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini? [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top