|
[1]In finem. Filiis Core ad intellectum. |
[No book] |
[2]Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. |
[No book] |
[3]Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos. |
[No book] |
[4]Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. |
[No book] |
[5]Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. |
[No book] |
[6]In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. |
[No book] |
[7]Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; |
[No book] |
[8]salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. |
[No book] |
[9]In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum. |
[No book] |
[10]Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. |
[No book] |
[11]Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros; et qui oderunt nos diripiebant sibi. |
[No book] |
[12]Dedisti nos tamquam oves escarum; et in gentibus dispersisti nos. |
[No book] |
[13]Vendidisti populum tuum sine pretio; et non fuit multitudo in commutationibus eorum. |
[No book] |
[14]Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. |
[No book] |
[15]Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis. |
[No book] |
[16]Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me: |
[No book] |
[17]a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. |
[No book] |
[18]Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. |
[No book] |
[19]Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua; |
[No book] |
[20]quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. |
[No book] |
[21]Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, |
[No book] |
[22]nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis. |
[No book] |
[23]Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. |
[No book] |
[24]Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? |
[No book] |
[25]Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. |
[No book] |
[26]Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. |
[No book] |