[1]Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. [2]Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! [3]In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. [4]Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. [5]Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas. [6]Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. [7]Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. [8]Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. [9]Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. [10]Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; [11]tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt. [12]Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top