|
[1]Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. |
[No book] |
[2]Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. |
[No book] |
[3]Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. |
[No book] |
[4]Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. |
[No book] |
[5]Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, |
[No book] |
[6]inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. |
[No book] |
[7]Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. |
[No book] |
[8]Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. |
[No book] |
[9]Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; |
[No book] |
[10]oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. |
[No book] |
[11]Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? |
[No book] |
[12]Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? |
[No book] |
[13]Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? |
[No book] |
[14]Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. |
[No book] |
[15]Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? |
[No book] |
[16]Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. |
[No book] |
[17]In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: |
[No book] |
[18]circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. |
[No book] |
[19]Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. |
[No book] |